- LYDUS
- I.LYDUSHerculis fil. ex Iole.II.LYDUSfil. Atyos Maeoniae REgis ex Callithea Choraei fil. fuit, frater Tyrrheni. Cum vero Atys domi sibi multitudinem abundare videret, filiis suis hanc proposuit conditionem, ut inter se sorte ducta, alter onerosam multitudinem educeret, novasque sibi sedes quaereret, alter paterni regni successor remaneret. Quare cum sors ita cecidisset, ut Tyrrhenus relictâ patriâ, novarum coloniarum auctor fieret, in eam Italiae partem sese contulit, quae mare inferum spectans, ab eo Tyrthenia appellatur. Lydus vero domi relictus, paternique regni haeres factus, Maeoniam de nomine suo Lydiam appellavit. An vero a Lud. Semifil. magis illa appellata est? Vide Bochart. in Phaleg. Ceterum quis Lydo successerit, incertum: Cum enim Eusebius ab Ardyso, Alyadarum demum XIX. Rege, res Lydorum ordiatur, ut vidim us supra omisis prioribus ex prima hac Dynastia Regibus XVIII. factum, ut nomina eorum perierint, nisi quod Hermon et Cambles, apud Auctores occurrant, sed ordine ignorato. Vide Ioh. Marsham. Can. Chron. ad Sec. XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.